Stelle Et etiam damus eis et [fi]liis sui...; (Diploma Caroli Magni (falsum) (1201 - 1300), D. 316 (p. 477, lin. 39)) [2716]

Basic Information
Keywords
ID 2716
Text Diploma Caroli Magni (falsum) (1201 - 1300) Anonymous - Diplomas
Quotation Et etiam damus eis et [fi]liis suis liberis heredibus in perpetuum ac concedimus iure honorabilis feudi et investitu[re] facultatem ac liberam potestatem ordinandi et faciendi filios legiptimos, qui non sunt legiptimi, et filios adopt[iv]os et iudices ordinarios et notarios et etiam accipere et eluere et extrahere duos homines condempnatos in persona et in pecunia de banno et [carcer]ibus cuiuslibet comunis, civitatis vel castri ad voluntatem suorum heredum sine contraditione vel molestatione alicuius persone, ubicumque fuerint per totum Romanum imperium, sine nostra nostrorumque successorum vel aliquarum personarum contraditione lege aliqua non obstante et illa precipue, que legiptimari spurios nisi ex certa scientia non permictit, itaque quoscumque fecerint, possint succedere hereditati patris et omni alii suo iuri tamquam veri et legiptimi cives Romani et omnia officia [et] iudicatus et acta publica contractus conscribere atque conficere et omnia facere et ex[erce]re, que ad ipsum tabellionatus et iudicatus officia de iure pertinere noscuntur, in quacunque parte fuerint imperii memorati, sicut a nobis sive nostra largitate [dicta] officia obtinerent, ut de penna et calamario et iudicatu possint et valeant investire eosdem, et a nostra curia, ubicunque fuerint, in victu et vestitu et [nutrim]ento al[imon]ias pro se suisque servitoribus et [equis], quotienscunque sibi placuerint, condignis et sufficientibus accipere et quadraginta marcas boni et fini argenti omni anno pro adiuncta feudi suprascripti.
Translation
Quotation source D. 316 (p. 477, lin. 39)
Associated use case(s)
Comment