Stelle Quocirca omnium sanctae dei aeccle...; (Diploma Conradi II a. 1027 (1027 - 1027), D. 72 (p. 90, lin. 40)) [2717]

Basic Information
Keywords
ID 2717
Text Diploma Conradi II a. 1027 (1027 - 1027) Anonymous - Diplomas
Quotation Quocirca omnium sanctae dei aecclesiae nostrorumque fidelium presentium videlicet ac futurorum comperiat sollertia, qualiter Gvido venerabilis abbas monasterii sanctae dei genitricis semperque virginis Mariae in comitatu Sabinensi constructi in loco qui dicitur Acutianus nostram adiens presentiam ostendit nobis nostrorum antecessorum regum vel imperatorum precepta eidem monasterio facta atque suppliciter postulans, quatinus pro dei amore sanctaeque genitricis dei Mariae eadem precepta nostra imperiali ac preceptali auctoritate confirmaremus. Nos vero eius iustis postulationibus assentientes confirmamus iam dicto monasterio, quicquid in superioribus continetur preceptis, prout iuste et legaliter possumus, videlicet quicquid habere videtur in eodem territorio Sabinensi, [...] omniaque in integrum, quae ad predictum monasterium pertinere videntur iuste et legaliter aut ab aliis hominibus deum timentibus acquisierit aut ab his, qui modo de rebus aecclesiae iniuste tenent, et quae in civitate Romana aut in aliqua parte nostri regni Hitalici habere videtur aut acquisierit, per hoc nostrum preceptum eidem sancto loco confirmamus, una cum terris vineis monasteriis ei subiectis aecclesiis castellis curtibus domibus villis capellis aquis aquarumque decursibus piscationibus molendinis mercatis cultis et incultis colonis aldiis aldiabus manentibus omnibusque residentibus super terram ipsius monasterii servis ancillis omnique familia utriusque sexus cunctisque animalibus. Atque pro dei amore nostraeque animae salute eidem monasterio ministrantibus per hoc nostrum preceptum perdonamus, ut nullus eorum aut suorum hominum deinceps freda aut tributum donet vel mansiones faciat invite aut fideiiussor sine suo velle existat aut in aliquo donet portinaticum aut ripaticum vel herbaticum aut glandaticum vel pontonaticum, tam de monachis quam de claericis quamque de hominibus super terras eorum residentibus tam ingenuis quam libellariis quam et servis, ac eos sub nostra tuitione recepimus.
Translation
Quotation source D. 72 (p. 90, lin. 40)
Associated use case(s)
Comment