Stelle In nomine domini dei omnipotentis ...; (Diploma Heinrici II a. 1020 (1020 - 1020), D. 427 (p. 544, lin. 28)) [2718]

Basic Information
Keywords
ID 2718
Text Diploma Heinrici II a. 1020 (1020 - 1020) Anonymous - Diplomas
Quotation In nomine domini dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti. Ego Heinrichus dei gratia imperator augustus spondeo atque promitto per hoc pactum confirmationis nostre tibi beato Petro principi apostolorum et clavigero regni celorum et per te vicario tuo domno Benedicto summo pontifici et universali pape, sicut a predecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate atque ditione tenuistis et disposuistis: civitatem Romanam cum ducatu suo et suburbanis atque viculis omnibus et territoriis eius montanis ac maritimis, litoribus ac portubus, seu cunctis civitatibus castellis oppidis ac viculis Tuscie partibus, id est Portum, Centumcellas, Cerem, Bledam, Marturianum, Sutriam, Nepem, castellum Gallisem, Ortem, Polimartium, Ameriam, Tudam, Perusiam cum tribus insulis suis, id est maiore et minore, Puluensim, Narniam et Vtriculum cum omnibus finibus ac territoriis ad supra scriptas civitates pertinentibus. Nec non exarchatum Rauennatem sub integritate cum urbibus civitatibus oppidis et castellis, que pie recordationis domnus Pipinus et domnus Karolus et domnus Ludouicus et Otto et itidem Otto filius eius, predecessores videlicet nostri, beato Petro apostolo et predecessoribus vestris iam dudum per donationis paginam contulerunt, hoc est civitatem Rauennam et Emeliam: Bobium, Cesenam, Forumpopuli, Forumliui, Fauentiam, Immolam, Bononiam, Ferrariam, Comiacclum, Adrianis atque Gabellum cum omnibus finibus territoriis atque insulis terra marique ad supra dictas civitates pertinentibus.
Translation
Quotation source D. 427 (p. 544, lin. 28)
Associated use case(s)
Comment