Quotation |
Quocirca omnium sanctae dei aecclesiae nostrorumque fidelium presentium videlicet ac futurorum
comperiat sollertia, qualiter Berardus venerabilis abbas monasterii sanctae dei genitricis semperque virginis Mariae in comitatu Sabinensi constructi in loco qui dicitur Acutianus nostram adiens presentiam ostendit nobis nostrorum antecessorum regum vel imperatorum precepta eidem
monasterio facta atque suppliciter postulans, quatinus pro dei amore sanctaeque genitricis dei Mariae
eadem precepta nostra imperiali ac preceptali auctoritate confirmaremus.
Nos vero eius iustis postulationibus assentientes confirmamus iam dicto monasterio quicquid in
superioribus continetur preceptis, prout iuste et legaliter possumus, videlicet quicquid habere videtur
in eodem territorio Sabinensi, [...] , omniaque in integrum, quae ad
predictum monasterium pertinere videntur iuste et legaliter aut ab aliis hominibus deum timentibus
acquisierit aut ab his, qui modo de rebus aecclesiae iniuste tenent, et quae in civitate Romana aut in
aliqua parte nostri regni Hitalici habere videtur aut acquisierit, per hoc nostrum preceptum eidem
sancto loco confirmamus, una cum terris vineis monasteriis ei subiectis aecclesiis castellis curtibus
domibus villis cappellis aquis aquarumque decursibus piscationibus molendinis mercatis cultis vel
incultis colonis aldiis aldiabus manentibus omnibusque residentibus super terram ipsius monasterii
servis ancillis omnique familia utriusque sexus cunctisque animalibus.
Atque pro dei amore nostraeque animae salute eidem monasterio ministrantibus per hoc nostrum
preceptum perdonamus, ut nullus eorum aut suorum hominum deinceps freda aut tributum donet
aut mansiones faciat invitus aut fideiiussor sine suo velle existat aut in aliquo donet portinaticum aut
ripaticum aut glandaticum vel herbaticum vel pontonaticum, tam de monachis quam de claericis
quamque de hominibus super terras eorum residentibus tam ingenuis quam libellariis quam et servis,
ac eos sub nostra tuitione recipimus. |