Quotation |
In nomine domini dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti.
Ego Otto dei gratia imperator augustus una cum Ottone glorioso rege filio nostro divina ordinante
providentia spondemus atque promittimus per hoc pactum confirmationis nostrae tibi beato Petro
principi apostolorum et clavigero regni caelorum et per te vicario tuo domno Iohanni summo pontifici
et universali XIImo pape, sicut a predecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate atque dicione
tenuistis et disposuistis: civitatem Romanam cum ducatu suo et suburbanis suis atque viculis
omnibus et territoriis eius montanis ac maritimis, litoribus ac portubus, seu cunctis civitatibus
castellis oppidis ac viculis Tusciae partibus, id est Portum, Centumcellas, Cerem, Bledam,
Marturianum, Sutriam, Nepem, castellum Gallisem, Ortem, Polimartium, Ameriam, Tudam, Perusiam
cum tribus insulis suis, id est maiore et minore, Puluensim, Narniam et Utriculum cum omnibus
finibus ac territoriis ad suprascriptas civitates pertinentibus.
Nec non exarchatum Rauernatem sub integritate cum urbibus civitatibus oppidis et castellis quae piae
recordationis domnus Pippinus et domnus Karlus excellentissimi imperatores, predecaessores
videlicet nostri, beato Petro apostolo et predecessoribus vestris iam dudum per donationis paginam
contulerunt, hoc est civitatem Rauennam et Emeliam: Bobium, Cesenam, Forumpopuli, Forumliui,
Fauentiam, Immolam, Bononiam, Ferrariam, Comiiaclum et Adrianis atque Gabellum cum omnibus
finibus territoriis atque insulis terra marique ad supradictas civitates pertinentibus. |