Quotation |
Proinde omnium fidelium sanctae dei aecclesiae nostrorumque presentium scilicet ac futurorum
noverit sollertia, qualiter Iohannes venerabilis abbas monasterii sanctae et intactae semperque virginis Mariae in territorio Sabinense in loco qui dicitur Acucianus, una cum religiosorum monachorum collegio nostram adiit celsitudinem, obnixe deprecans ut pro dei amore nostrique statu imperii nostra
imperiali auctoritate eidem monasterio per hoc nostrum preceptum dignaremur confirmare precepta a predecessorum nostrorum regum et imperatorum constituta et a bonae memoriae nostro genitore confirmata.
Nos autem eum cum monachis suis iuste petentem cernentes et nostrorum predecessorum precepta
observentes eidem sacro monasterio confirmantes corroboramus cuncta precepta ab eis in eundem
monasterium constituta et confirmata cunctasque res et possessiones eidem monasterio iuste et
legaliter pertinentes, scilicet quaecumque habere videtur in eodem territorio Sabinense, [...] , et omnia in integro quae iam dictum
monasterium in supradictis comitatibus modo habere videtur aut adquisierit aut ab his qui modo de rebus eiusdem aecclesiae iniuste tenent, aut ab aliis hominibus deum timentibus, et in civitate
Romana aut quae in alia aliqua parte nostri regni Italici habere videtur aut adquisierit, per hoc
nostrum preceptum eidem sacro loco confirmamus, una cum terris vineis monasteriis ei subiectis
aecclesiis castellis curtibus domibus villis capellis aquis aquarumque decursibus piscationibus
molendinis ripis mercatis cultis incultis habitabilibus inhabitabilibus silvis arboribus fructiferis
infructiferis pratis pascuis montibus vallibus planiciebus colonis aldiis aldiabus manenentibus
omnibusque residentibus super terras ipsius monasterii servis ancillis omnique familia utriusque
sexus cunctisque animalibus.
Atque pro dei amore nostraeque animae salute eidem monasterio ministrantibus per hoc nostrum
preceptum perdonamus ut nullus eorum aut suorum hominum dehinceps freda aut tributa donet vel mansiones fatiat invite aut fideiiussor sine suo velle esistat aut in aliquo loco donet portonaticum aut ripaticum vel herbaticum vel glandaticum aut pontonaticum; tam de monachis quam de clericis
quamque de hominibus super terras eorum residentibus tam ingenuis quam libellariis quam et servis
hanc perdonacionem facimus ac eos sub nostrae tuicionis defensione recepimus, cum omnibus
militibus liberis libellariis servis ancillis omnibusque residentibus super terras eorum cunctisque
mobilibus et immobilibus rebus suis illis iuste et legaliter pertinentibus. |