Stelle Proinde omnium fidelium sanctae de...; (Diploma Ottoni III a. 996 (996 - 996), D. 203 (p. 613, lin. 8)) [2723]

Basic Information
Keywords
ID 2723
Text Diploma Ottoni III a. 996 (996 - 996) Anonymous - Diplomas
Quotation Proinde omnium fidelium sanctae dei aecclesiae nostrorumque praesentium scilicet ac futurorum noverit sollertia, qualiter Iohannes venerabilis abbas monasterii sanctae et intactae semperque virginis Mariae siti in territorio Sabinensi et loco qui dicitur Acutianus, una cum religiosorum monachorum collegio nostram adiit celsitudinem, obnixe deprecans ut pro dei amore nostrique statu imperii nostra imperiali auctoritate eidem monasterio per hoc nostrum praeceptum dignaremur confirmare praecepta a praedecessorum nostrorum regum et imperatorum constituta et a bonae memoriae nostro genitore confirmata. Nos autem eum cum monachis suis iuste petentem cernentes et nostrorum praedecessorum praecepta observantes eidem sacro monasterio confirmantes corroboramus cuncta praecepta ab eis in id ipsum monasterium constituta et confirmata cunctasque res et possessiones eidem monasterio iuste et legaliter pertinentes, [...] , omnia in integrum quae iam dictum monasterium in supradictis comitatibus modo habere videtur aut acquisierit aut ab his qui modo de rebus aecclesiae iniuste tenent, aut ab aliis hominibus deum timentibus, et in civitate Romana aut quae in alia aliqua parte nostri regni Hitalici habere videtur aut acquisierit, per hoc nostrum praeceptum eidem sacro loco confirmamus, una cum terris vineis monasteriis ei subiectis aecclesiis castellis curtibus domibus villis capellis aquis aquarumque decursibus piscationibus molendinis mercatis cultis et incultis habitabilibus inhabitabilibus silvis arboribus fructiferis infructiferis pratis pascuis montibus vallibus planiciebus colonis aldiis aldiabus manentibus omnibusque residentibus super terras ipsius monasterii servis ancillis omnique familia utriusque sexus cunctisque animalibus. Atque pro dei amore nostraeque animae salute eidem monasterio ministrantibus per hoc nostrum praeceptum perdonamus ut nullus eorum aut suorum hominum deinceps freda aut tributa donet vel mansiones faciat invite aut fideiiussor sine suo velle existat aut in aliquo loco donet portonaticum aut ripaticum vel herbaticum aut glandaticum vel pontonaticum; tam de monachis quam de claericis quamque de hominibus super terram eorum residentibus tam ingenuis quam libellariis quam et servis hanc perdonationem facimus ac eos sub nostrae defensionis tuitione recipimus, cum omnibus militibus liberis libellariis servis ancillis omnibusque residentibus super terras eorum cunctisque mobilibus et immobilibus rebus suis illis iuste et legaliter pertinentibus.
Translation
Quotation source D. 203 (p. 613, lin. 8)
Associated use case(s)
Comment