Keywords |
|
ID |
2724 |
Text |
Diploma Ottoni III a. 998 (998 - 998) Anonymous - Diplomas |
Quotation |
Quocirca omnium sanctae dei aecclesiae nostrorumque fidelium praesentium videlicet et futurorum
comperiat sollertia, qualiter Hugo venerabilis abbas monasterii sanctaea dei genitricis semperque
virginis Mariae in comitatu Sabinensi constructi in loco qui dicitur Acutianus nostram adiens
praesentiam ostendit nobis nostrorum antecessorum regum vel imperatorum praecepta eidem
monasterio facta atque suppliciter postulans quatinus pro dei amore sanctaeque genitricis dei Mariae
eadem praecepta nostra imperiali ac praeceptali auctoritate confirmaremus.
Nos vero eius iustis postulationibus assentientes confirmamus iam dicto monasterio quicquid in
superioribus continetur preaeceptis, prout iuste et legaliter possumus, videlicet quicquid habere
videtur in eodem territorio Sabinensi, [...] ,omniaque in integrum quae ad praedictum monasterium pertinere videntur iuste et legaliter aut ab aliis hominibus deum timentibus acquisierit aut ab his qui modo de rebus aecclesie
iniuste tenent et quae in civitate Romana aut in aliqua parte nostri regni Hitalici habere videtur aut
acquisierit, per hoc nostrum praeceptum eidem sancto loco confirmamus, una cum terris vineis
monasteriis ei subiectis aecclesiis castellis curtibus domibus villis capellis aquis aquarumque
decursibus piscationibus molendinis mercatis cultis et incultis colonis aldiis aldiabus manentibus
omnibusque residentibus super terras ipsius monasterii servis ancillis omnique familia utriusque
sexus cunctisque animalibus.
Atque pro dei amore nostraeque animae salute eidem monasterio ministrantibus per hoc nostrum
praeceptum perdonamus ut nullus eorum aut suorum hominum deinceps freda aut tributum donet
vel mansiones faciat invite aut fideiiussor sine suo velle existat aut in aliquo donet portinaticum aut
ripaticum vel herbaticum aut glandaticum vel pontonaticum tam de monachis quam de claericis
quamque de hominibus super terras eorum residentibus tam ingenuis quam libellariis quam et servis
ac eos sub nostra tuitione recepimus. |
Translation |
|
Quotation source |
D. 277 (p. 697, lin. 32) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|