Stelle Liberum esse credimus, quod Christ...; (Formulae Arvernenses (701 - 800), Cap. 4 (p. 30, lin. 25)) [2738]

Basic Information
Keywords
ID 2738
Text Formulae Arvernenses (701 - 800) Anonymous - Diplomas
Quotation Liberum esse credimus, quod Christus per Spiritum sanctum et baptismum lavacrum generavit; bene convenit, ut dimitentibus debita dimitantur peccata. Ego enim in Dei nomen ille et coiuues mea illa pre remedio anime nostrae vel pro aeternam retributionem obsolvimus a die presente servo nostro illo una cum infantes suos illus et illus, que de alode parentorum meorum vel pre cessionem extra consorcium heredum eorum mihi obvenit, a die presente pro animas nostras remedium [ingenuos] relaxamus, ut ab ac die sibi vivant, sibi agant, sibi laboret, sibi nutramenta proficiat, suumque iure commissos eum et intromissus in ordinem civium Romanorum ingenuis se esse cognoscant, ut post ac die neque ad ullus heredibus meis servitius nec letimonius nec onus patronati nec nulla obedientia eis non requiratur, nisi iant et maneant ubicumque voluerint, porte aperte, cives Romana se esse agnoscant. Defensionem vero tam aecclesia vel ominem Deum timentium ubicumque expetire volueritis, libera et firmissima in omnibus habeatis potestatem ad hoc faciendum quicquit volueritis.
Translation
Quotation source Cap. 4 (p. 30, lin. 25)
Associated use case(s)
Comment