Stelle In Dei nomine ego ill. Talis mihi ...; (Formulae Augienses (701 - 800), Cap. 42 (p. 363, lin. 22)) [2739]

Basic Information
Keywords
ID 2739
Text Formulae Augienses (701 - 800) Anonymous - Diplomas
Quotation In Dei nomine ego ill. Talis mihi sumpsit consilium pro Dei amore et anime mee remedium, ut vernaculum iuris mei nomine illo ingenuum relaxare debueram et ab iugo servitutis absolvere pro eo, quod semper circa me fideliter in omnibus deserviret, et propter divinam vocem dicentem: 'Sive servus, sive liber, omnes in Christo unum sumus'. Propterea ego tibi integram ingenuitatem concedam, ut sis ingenuus sicut reliqui ingenui, qui sub tale titulum relaxantur: tibi vivas, tibi laboras atque laboratum tuum possideas; portas apertas, cives Romani, vias discendendi partibus quaslibet pergas; mundpurtium vel defensionem, ubi ipse elegere volueras, pertineas; nullum debitum obsequias, sed integro ingenuitate vivas. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus heredum vel proheredum meorum, qui contra hanc ingenuitatem agere aut infrangere voluerit, inprimitus enim iram Dei et sanctorum eius incurrat et pena inferni experire pertimescat et insuper, sociante fisco, auri libras 3, argenti pondera 5 coactus exsolvat, et haec ingenuita a me facta omni tempore firma et inviolata permaneat cum stipulacione subnixa.
Translation
Quotation source Cap. 42 (p. 363, lin. 22)
Associated use case(s)
Comment