Quotation |
Ita ego illi predictus servus meus, animae eorum pro animae meae de meis peccatis liberandum, ipsos
eos precipio ab hac die esse bene ingenuos et absolutos, ut, sive vivant, sive agant, in eorum iure et
mente consistant, maneant ubi elegerint, ambulent ubi voluerint, et nulle nulleve heredum hac
proheredum meorum post hanc die nullum quicquam debeant servitium nec litimunium, nec
libertinitatis aut patrocinatus obsequium eorum nec ad posteritate ipsorum non requiratur.
Dum lex Romana declarat, ut, quicumque de servis suis in eis libertatem conferrae voluerit, hoc per tribus modis facire potest, ego ille in ipsos servos meos superius nominatos meliorem libertatem in
ipsos pro anime peccatis meis minuandis adfirmare vellio, quia civis Romanus ipsos eos esse precipio,
et secundum legum auctoritatis testamentum condere, ex testamentum sub quibuscumque personis succidere valeant, et ut civis Romani porte aperte vivant ingenui.
Et quicquid de ipsos procreatum aut natum fuerit, sicut et ipsi ita et illi vivant ingenui et bene
obsoluti. |