Quotation |
Idcirco ego Adventius annuente Christo sanctae Mettensis ecclesiae episcopus quendam ecclesiae
nostrae famulum nomine illum, sacris ordinibus oblatum, ad altaris cornu nobilium virorum in
praesentia per hoc auctoritatis testamentum statuo, ita ut ab hodierno die et tempore bene ingenuus
atque ab omni servitutis vinculo securus permaneat, tamquam si ab ingenuis fuisset parentibus
procreatus vel natus.
Eandemque pergat partem, quamcumque volens canonice elegerit, ita ut deinceps nec nobis neque
successoribus nostris ullum debeat noxiae conditionis servitium, sed omnibus diebus vitae suae sub
certa plenissimaque ingenuitate, sicut alii cives Romani, per hunc manumissionis atque ingenuitatis
titulum bene semper ingenuus atque securus existat.
Suum vero peculiare, quod habet aut quod abhinc assequi poterit, faciat inde secundum canonicam
auctoritatem libere, quicquid voluerit. |