Stelle Qui debitum sibi nexum atque compe...; (Formulae extravagantes: Formulae negotiorum civilium (901 - 1000), Cap. 18 (p. 544, lin. 26)) [2744]

Basic Information
Keywords
ID 2744
Text Formulae extravagantes: Formulae negotiorum civilium (901 - 1000) Anonymous - Diplomas
Quotation Qui debitum sibi nexum atque competens relaxat servitium, praemium in futuro apud Dominum sibi provenire non dubitet. Quapropter ego in Dei nomine ille pro remedio animae meae vel aeterna retributione in ecclesia sancti Petri, vel illius sancti, sub praesentia episcopi vel sacerdotum ibi consistentium ac nobilium laicorum, ante cornu altaris istius ecclesiae, absolvo servum meum illum per hanc cartam absolutionis et ingenuitatis ab omni vinculo servitutis, ita ut ab hac die et deinceps ingenuus sit et ingenuus permaneat, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisset natus vel procreatus, eam pergat partem, quam maluerit vel quam ei auctoritas canonica permittit, et sicut alii cives Romani vitam ducat ingenuam. Nulli autem heredum meorum ac proheredum nec cuicumque alii personae quicquam debeat servitutis vel libertinitatis obsequium, nisi soli Deo, cui omnia subiecta sunt, vel pro cuius amore ipsum devotus ad eius servitium obtuli.
Translation
Quotation source Cap. 18 (p. 544, lin. 26)
Associated use case(s)
Comment