Quotation |
(a) Auctoritas ecclesiastica patenter admonet, insuper et maiestas regia canonice religioni adsensum
praebet, ut, quemcunque sacros ad ordines ex familia propria promovere ecclesia quaeque delegerit, in praesentia sacerdotum, canonicorum simul et nobilium laicorum, eius, cui subiectus est,
manumissione sub libertatis testamento solemniter roboretur.
Idcirco in Dei nomine ego ille episcopus illius urbis, vel abbas vel abbatissa illius venerabilis
monasterii, quendam ecclesie nostre famulum nomine illum, sacris ordinibus dignum, ad altaris
cornu, nobilium virorum in praesentia, civem Romanum per hoc auctoritatis testamentum statuo, ita ut ab hodierno die et tempore bene ingenuus atque ab omni servitutis vinculo securus permaneat, tamquam si ab ingenuis fuisset parentibus procreatus vel natus. Eam denique pergat partem, quamcunque volens canonice elegerit, habensque portas apertas, ita ut deinceps nec nobis neque successoribus nostris ullum debeat noxie conditionis servicium neque
aliquod libertinitatis obsequium, sed omnibus diebus vitae sue sub certa plenissimaque ingenuitate,
sicut alii cives Romani, per hunc manumissionis atque ingenuitatis titulum bene semper ingenuus
atque securus existat. Suum vero peculiare, quod habet aut quod abhinc adsequi poterit, faciat inde secundum canonicam
auctoritatem libere, quidquid voluerit. |