Stelle Auctoritas ecclesiastica patenter ...; (Formulae imperiales e curia Ludovici Pii (814 - 840), Cap. 35 (p. 313, lin. 20)) [2746]

Basic Information
Keywords
ID 2746
Text Formulae imperiales e curia Ludovici Pii (814 - 840) Anonymous - Diplomas
Quotation Auctoritas ecclesiastica patenter admonet, insuper et maiestas regia canonicis decretis religiosa consensione concordat, ut, quemcunque sacros ad ordines ex familia propria promovendum ecclesia quaeque delegerit, hunc in praesentia sacerdotum ceterorumque clericorum canonice degentium simulque et nobilium laicorum is, qui tunc temporis eiusdem ecclesie rector fuerit, manumissione solemni a iugo servitutis absolvat eiusque libertatem datam illi coram testibus ingenuitatis karta confirmet. Idcirco ego in Dei nomine Einhardus, abbas venerabilis monasterii Sancti Servacii confessoris Christi, hunc famulum ecclesie nostre nomine Meginfridum, ad sacrum ordinem ab unanimitate venerande congregationis nostre concorditer electum, ad altaris cornu, in praesentia sacerdotum et nobilium virorum per ecclesiastici atque imperialis decreti, sicut superius conscriptum est, auctoritatem, civem Romanum statuo et per huius paginae, quae ob confirmandam eius ingenuitatem a me conscripta est, traditionem a vinculo servitutis absolvo, ita ut ab hodierno die vel tempore bene ingenuus atque ab omni servitutis vinculo securus permaneat, tamquam si ab ingenuis fuisset parentibus procreatus vel natus. Eam denique pergat partem, quam ei canonice institutionis honor concesserit, habens ad hoc portas apertas, sicut ceteri cives Romani, ita ut deinceps neque nobis neque successoribus nostris ullum debeat noxiae vel sordide conditionis servicium neque aliquod libertinitatis obsequium, sed omnibus diebus vitae sue sub certa plenissimaque ingenuitate, sicut alii cives Romani, per hunc manumissionis atque ingenuitatis titulum semper bene ingenuus atque securus existat, et de peculiari, quod habet aut quod abhinc adsequi potuerit, faciat secundum canonum auctoritatem libere, quidquid voluerit. Et ut haec manumissionis ac libertatis auctoritas inconvulsam atque inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter firmavi, sacerdotes quoque et clerum ecclesie nostre necnon et laicos nobiles, qui huic absolutioni praesentes fuerunt, similiter subter firmare rogavi.
Translation
Quotation source Cap. 35 (p. 313, lin. 20)
Associated use case(s)
Comment