Stelle Siquidem novimus, domnum Hludowicu...; (Formulae imperiales e curia Ludovici Pii (814 - 840), Additamentum 2 (p. 328, lin. 25)) [2747]

Basic Information
Keywords
ID 2747
Text Formulae imperiales e curia Ludovici Pii (814 - 840) Anonymous - Diplomas
Quotation Siquidem novimus, domnum Hludowicum serenissimum imperatorem post decretum augustorum Constantini atque Teodosii salubri institutione sanxisse, illos, qui ad sacros promovendi sunt ordines, quovis servitutis vinculo detineantur, a propriis dominis libertatis munus debere promereri, quo eo dignius, immo liberius divinis famularentur cultibus, quo se meminerint ab humano famulatu esse liberos. Quapropter ego in Dei nomine ille episcopus loci illius ac instructione fultus, te famulum meum nomine illum, ex benefitio illius aeclesiae eiusque familia ortum, ante sacri altaris cornu, in conspectu cleri et plebis frequentia, ut digne Deo famulari in ordine ecclesiastico vel diaconatus vel sacerdotii possis, absolvo atque per hanc manumissionis cartam te liberum esse volo civemque Romanum appellari constituo, ita ut ab hodierna die nulli omini coactivum impendas servitium, nisi soli Deo, cui omnia subiecta sunt. Ipse liberam et firmissimam habeas potestatem famulandi diesque tuos et vitam illi dicandi.
Translation
Quotation source Additamentum 2 (p. 328, lin. 25)
Associated use case(s)
Comment