Stelle Qui debitum sibi nexumque servitiu...; (Formulae Salicae Lindenbrogianae (790 - 800), Cap. 10 (p. 273, lin. 29)) [2748]

Basic Information
Keywords
ID 2748
Text Formulae Salicae Lindenbrogianae (790 - 800) Anonymous - Diplomas
Quotation Qui debitum sibi nexumque servitium relaxat, praemium ex hoc apud Dominum in aeterna beatitudine retribuere confidat. Quapropter ego in Dei nomine ille, cogitans de Dei timore vel aeterna bona retributione: propterea vernaculo iurisque mei nomine illo ab omni vinculo servitutis ad praesens absolvo, ita ut [ab hac die] ingenuus sit et ingenuus permaneat, tamquam si ab ingenuis parentibus fuisset procreatus vel natus; peculiare vero suo, quod habere videtur vel deinceps elaborare potuerit, sibi habeat concessum atque indultum; mundeburde [vero] vel defensionem, ubicumque sibi elegere voluerit, licentiam habeat elegendi; cive Romana, portas apertas, eat, pergat partem quam voluerit ambulare, et nulli heredum ac proheredum meorum nullo unquam tempore reddat libertinitatis obsequium, sed cuicumque elegere voluerit, ipse et agnitio sua in posterum semper valeant permanere bene ingenui adque securi.
Translation
Quotation source Cap. 10 (p. 273, lin. 29)
Associated use case(s)
Comment