Stelle - Bonifilii discipuli: prior coniu...; (Liber legis Langobardorum Papiensis (1001 - 1030), Cap. 8 (p. 402, lin. 46)) [2865]

Basic Information
Keywords
ID 2865
Text Liber legis Langobardorum Papiensis (1001 - 1030) Anonymous - Legal Texts
Quotation - Bonifilii discipuli: prior coniux, sancte religionis habitum iuxta Lotharii capitulum quod est "Nemini liceat excepta causa" non valens legitime induere, antifactum atque ex reliquo optime valet petere. Lanfrancus: nullum de priori vobis posui litigium, quin ita sit, ut vestrum declarat arbitrium; de secunda vero apud nos est dubium, quin vestra vituperetur sententia, ut precipit ius vero gentium: secunda ideo quarte nichil poterit conquirere, quia sibi matrimonio eam iuxta predictum Lotharii capitulum quod est "Nulli liceat" non valuit coniungere, cum predictum capitulum priorem prohibeat dimittere; et si eam sibi matrimonio non valuit coniungere, tunc non iuxta cartam morgincaph valet petere in qua legitur: "nunc autem si Christo auxiliante" etc. Iuxta quoque Institutionum legem, quae est "Iustas autem nuptias cives Romani inter se contrahunt" nichil quarte poterit conquirere, quia ibi legitur: "si adversus ea que diximus aliqui coierint, nec vir, nec uxor, nec nuptie, nec matrimonium, nec dos intelligitur". Secunda igitur non solum quartam, verum etiam iuxta inceptam legem que est "Si mulier aut puella" antifactum omnesque res suas, eo quod super aliam viri coniugem ire presumpserat, debet ammittere.
Translation
Quotation source Cap. 8 (p. 402, lin. 46)
Associated use case(s)
Comment