Stelle Itaque passim uel ad Gothos uel a...; (De gubernatione dei (401 - 470), Lib. 5, Cap. 5, Par. 22-23 (lin. 35)) [2922]

Basic Information
Keywords
ID 2922
Text De gubernatione dei (439 - 451) Salvian of Marseilles
Quotation Itaque passim uel ad Gothos uel ad Bacaudas uel ad alios ubique dominantes barbaros migrant, et commigrasse non paenitet; malunt enim sub specie captiuitatis uiuere liberi quam sub specie libertatis esse captiui. Itaque nomen ciuium Romanorum aliquando non solum magno aestimatum sed magno emptum nunc ultro repudiatur ac fugitur, nec uile tantum sed etiam abominabile paene habetur. 23. Et quod esse maius testimonium Romanae iniquitatis potest quam quod plerique, et honesti et nobiles et quibus Romanus status summo et splendori esse debuit et honori, ad hoc tamen Romanae iniquitatis crudelitate compulsi sunt ut nolint esse Romani?
Translation
Quotation source Lib. 5, Cap. 5, Par. 22-23 (lin. 35)
Associated use case(s)
Comment