Stelle 83. Illud ergo magis ingemiscendum...; (De gubernatione dei (401 - 470), Lib. 7, Cap. 19, Par. 83 (lin. 30)) [2923]

Basic Information
Keywords
ID 2923
Text De gubernatione dei (439 - 451) Salvian of Marseilles
Quotation 83. Illud ergo magis ingemiscendum atque lugendum est quod tale hoc scelus crimen etiam totius rei publicae uidebatur et uniuersa Romani nominis dignitas facinoris prodigiosi inurebatur infamia. Cum enim muliebrem habitum uiri sumerent et magis quam mulieres gradum frangerent, cum indicia sibi quaedam monstruosae impuritatis innecterent et femineis tegminum inligamentis capita uelarent, atque hoc publice in ciuitate Romana, urbe illic summa et celeberrima, quid aliud quam Romani imperii dedecus erat, ut in medio rei publicae sinu execrandissimum nefas palam liceret admitti? Potestas quippe magna et potentissima, quae inhibere scelus maximum potest, quasi probat debere fieri, si sciens patitur perpetrari; in cuius enim manu est ut prohibeat, iubet agi, si non prohibet admitti.
Translation
Quotation source Lib. 7, Cap. 19, Par. 83 (lin. 30)
Associated use case(s)
Comment