Quotation |
A quorum finibus, sicut euangelista dicit, rediens uenit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios
fines Decapoleos.
Interpretatur uero Tyrus maeror uel angustia; Sidon uenatio, gentium populos typice praesignantes,
qui ante Christi aduentum in maerore et angustia suae perditionis consistebant, et praedoni pessimo,
id est diabolo, in cuius figura Nemroth ille robustus uenator praecesserat, ad diripiendum expositi
erant; uerum aduentus Christi munere et suae damnationis elogio eximi et captiuitatis meruerunt
uinculo liberari.
Decapolis autem, ut ipsius nominis etymologia satis declaratur, regio est trans Iordanem decem
continens ciuitates; nam deca decem, polis ciuitas dicitur, et est genitiuus graecus 'Decapoleos':
decapolis ergo regio dicitur decem ciuitatum. |