Quotation |
Hanc esaias in modum forcipis uidit; quibus ad conflanda labia inquinata ad uno de seraphim ex ara dei sublatum carbonem uaticinando perhibuit.
Etenim labia inquinata duos populos iudaeorum gentiumque debemus accipere, qui, cum essent
anterioris uitae facinoribus inquinati - unus christum blasphemando atque persequendo, alius deos
asserendo atque abominanda figmenta colendo -, tactu carbonis in unum populum per confessionem
nominis christi noscuntur esse conflati.
Etenim conflatio et puritatem designabat et unitatem; carbo enim uerbum dei est, ara lex, forceps duo
testamenta, quae credentes tenent, non credentes incidunt. |