Stelle Pauper uero populus iudaeorum qui...; (Sermones (Chromatius Aquileiensis) (387 - 407), Serm. 33 (lin. 85)) [3154]

Basic Information
Keywords
ID 3154
Text Sermones (Chromatius Aquileiensis) (387 - 407) Chromatius of Aquileia
Quotation Pauper uero populus iudaeorum qui aliquid uidebatur habere ex lege ac prophetis ex merito patriarcharum, ex gratia iustorum, sed in stercore iacebat, quia iacebat in uitiis corporalibus, in sordibus peccatorum, in errore gentilium. Populus uero gentium qui in inope significatus agnoscitur, in terra iacebat, quia idola terrena colebat, quia totum de terra, nihil de caelo sperabat. Ambo igitur suscitantur, quia ambo saluantur; ambo eriguntur, quia ambo liberantur: hic de terra uitiorum, ille de stercore peccatorum; hic de cultu idolorum, ille de praeuaricatione iustitiae.
Translation
Quotation source Serm. 33 (lin. 85)
Associated use case(s)
Comment