Quotation |
Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem, in gentem insipientem, in iram vos mittam. Ante quam crederent deo, non erant gens dei. quasi ergo dicat eos qui non sunt gens mea, vocabo, et credent mihi ad vestram inritationem, ut quibus maiores debuistis esse gaudeatis aequari, sicut si quis habeat filium inoboedientem, et ad corrigendum eum dimidium patrimonii sui det servo suo, ut tandem ille conversus gaudeat, vel si tantum accipere mereatur. Sive: Non eramus gens, quia 'mortui eramus in peccatis'.
|