Quotation |
Denique dum haec agerentur, praedictus venerabilis Gauzbertus episcopus ad gentem Sueonum quendam misit presbiterum nomine Ansfridum, qui ex gente Danorum oriundus a domno Ebone ad servitium Domini educatus fuerat. Qui cum illo advenisset, memoratus Erimbertus sacerdos exinde reversus, et ille ibi cum multa omnium ambitione tribus aut eo amplius annis demoratus est. Post hoc vero audito domni Gauzberti obitu, ipse quoque exinde reversus et apud nos aliquandiu conversatus, infirmitatis molestia correptus, aggravescente dolore defunctus est. Quo facto, domnus episcopus non sufferens fidem christianitatis ibi coeptam deperire, suum illuc presbiterum Ragenbertum nomine mittere disponebat.
Qui cum ad hoc satis idoneus et tantae profectioni valde esset voluntarius, dum ad portum memoratum Sliaswich, in quo naves cum negotiatoribus, qui cum eo ituri erant, constabant, pergeret, diabolica machinatione fortuitu in via Danorum latrocinantium insidiis circumactus et his quae habebat spoliatus, die assumptionis sanctae Mariae ipse quoque in bonae voluntatis cursu feliciter consummatus est. Quod factum cum domni episcopi animum nimio affecisset maerore, nequaquam tamen a coepta retrahi potuit voluntate; verum non multo post ad hoc opus alium ordinavit presbiterum, ex gente quoque Danorum progenitum, nomine Rimbertum. Quem cum ad illas partes pro Christi nomine destinasset, benigne ibi a rege et a populo susceptus, divina apud eos mysteria, largiente Domino, libere hactenus celebravit. |