Quotation |
Nam ita est fides mea, et sic firmiter credo, immo veraciter scio, quia, etsi aliquando propter peccata quodammodo impeditum fuerit, quod [nos] in illis coepimus gentibus, non tamen umquam penitus extinguetur, sed fructificabit in Dei gratia et prosperabitur, usquequo perveniat nomen Domini ad fines orbis terrae". (...) Quin potius, cum assidua fere pyratarum infestatione, qui ex gentibus iam dictis veniebant, parroechia illius in circuitu vastaretur ac familia diriperetur, ille tamen pro adversantibus et insidiantibus sibi iugiter exorabat et pro conversione eorum qui sibi malefaciebant apud Dei misericordiam sine cessatione rogabat, petens, ne statueretur illis in peccatum, quod ignorantes Dei iustitiam, errore diabolico decepti, christianorum rebus essent infesti. (...) In quo religionis ardore a seculo susceptus, credimus, quod, maxima secum comitante fidelium multitudine, quos ex gente Danorum atque Sueonum Domino lucratus fuerat, meritum boni certaminis illius divina remunerante clementia, in die resurrectionis omnium gloriose et feliciter regna penetrabit caelorum. |