Stelle Nox itaque supervenit et Turcorum ...; (Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111), Lib. 3, Cap. 13 (lin. 738)) [3771]

Basic Information
Keywords
ID 3771
Text Historia quae inscribitur 'Gesta Dei per Francos' (1104 - 1111) Guibert of Nogent
Quotation Nox itaque supervenit et Turcorum vulgus, obsidionis impatiens nec eius qui obsederat pertinatiae et virtutis ignarum, universum prorsus aufugit. Quibus ita extrusis, hi qui in urbe commanebant ipsius profecto terrae gentiles, christianae scilicet homines conditionis, in ipsa egressi ad nostros nocte conclamant: "Franci", inquiunt, "maturate ingredi civitatem, quia alienigenae diffugiunt: in tantum vestrae fortitudinis concepere timorem!" At ubi eluxit, loci ipsius primores urbem ultro dedunt et his, quos super eius dominio iurgia motare compererant, aiunt: "Illum nobis presidere deligimus, quem cum Turcis adeo acriter hesterno egisse cognovimus".
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 13 (lin. 738)
Associated use case(s)
Comment