Quotation |
Hinc est quod asaph deflens subito clamabat ad dominum: uenerunt gentes, tamquam iam muros inrumperent et formidata captiuitas introiret. Gens enim dicta est, quod uno sit genere procreata. In hereditatem, ierusalem significat, ubi erat hereditas dei in sanctis hominibus constituta: qualis fuit mathathias, eleazar, septem fratres cum sancta matre; quales fuerunt mille, qui, ne sabbatum uiolarent, omnes se passi sunt ab hostibus quietis manibus interire; et ceteri quos notitia humana minime comprehendit. |