Stelle Haec enim intentione facienda est ...; (Expositio psalmorum (540 - 548), Psalm 82 (lin. 74)) [4328]

Basic Information
Keywords
ID 4328
Text Expositio psalmorum (540 - 548) Cassiodorus
Quotation Haec enim intentione facienda est antichristi persecutio illa saeuissima, ut christianum nomen de orbe terrarum quasi malum aliquod funditus abrogetur: nescientes quia dum seruos christi necare cupiunt, sanctorum numerum assidua persecutione complebunt. De gente autem quod posuit numero singulari, significat populum christianum; nam quamuis de multis gentibus doceatur esse collectus, merito gens dicitur una, quae de uno fonte baptismatis noscitur esse procreata. Siue ille persecutor unam gentem dicere potuit, quos in unam uoluntatem sociatos esse cognouit.
Translation
Quotation source Psalm 82 (lin. 74)
Associated use case(s)
Comment None