Stelle Nec praetereundum quoque videtur, q...; (Vita Anskarii (865 - 876), 30 (p. 60)) [5004]

Basic Information
Keywords
ID 5004
Text Vita Anskarii (865 - 876) Rimbert
Quotation Nec praetereundum quoque videtur, qualiter Domini virtus post hanc profectionem iam dictis Sueonibus patefacta sit. Gens enim quaedam longe ab eis posita, vocata Cori, Sueonum principatui olim subiecta fuerat; sed iam tunc diu erat, quod rebellando eis subici dedignabantur. Denique Dani hoc scientes, tempore supra dicto, quo domnus episcopus iam in partes Sueonum advenerat, navium congregata multitudine, ad eandem perrexerunt patriam, volentes et bona eorum diripere et sibi eos subiugare. Regnum vero ipsum quinque habebat civitates. Populi itaque inibi manentes, cognito eorum adventu conglobati in unum, coepere viriliter resistere et sua defendere. Dataque sibi victoria, medietate populi Danorum caede prostrata, medias quoque naves eorum diripuerunt, auro et argento spoliisque multis ab eis acceptis. Quod audiens praedictus rex Olef populusque Sueonum, volentes sibi nomen adquirere, quod facere possent quae Dani non fecerint, et quia sibi etiam antea subiecti fuerant, innumerabili congregato exercitu, illas adierunt partes. Et primo quidem improvise ad quandam urbem regni ipsorum vocatam Seeburg, in qua erant septem milia pugnatorum, devenientes, penitus illam devastando et spoliando succenderunt. Exinde confortati animo, dimissis navibus, iter quinque dierum arripientes, ad aliam urbem ipsorum, quae Apulia dicebatur, effero corde properabant.
Translation
Quotation source 30 (p. 60)
Temporal Coverage 852 - 865
Associated use case(s)
Spatial Coverage Objects
Comment