Stelle [Qualiter, expulsis hereticis, Bag...; (Vita Bonifatii (Willibald) (763 - 768), 7 (pp. 36-40)) [796]

Basic Information
Keywords
ID 796
Text Vita Bonifatii (Willibald) (763 - 768) Willibald
Quotation [Qualiter, expulsis hereticis, Baguariorum provinciam in quattuor dividit parrochias] (...) Franchorum enim et Baguariorum necnon ex Brittania advenientium Saxonum aliarumque provinciarum ingens sedulo eius admonitione adherebat multitudo. (...) Et recedens, non solum invitatus Baguariorum ab Odilone duce, sed et spontaneus visitavit incolas mansitque apud eos diebus multis, praedicans et euangelizans verbum Dei, veraeque fidei ac relegionis sacramenta renovabit et destructores aecclaesiarum populique perversores abigebat. (...) Quorum alii pridem falso se episcopatus gradu praetulerunt; alii etiam presbiteratus se officio deputabant; alii haec atque alia innumerabilia fingentes, magna ex parte populum seduxerunt. (...) Sed quia sanctus vir iam Deo ab infantia deditus, iniuriam Domini sui non ferens, supradictum ducem cunctumque vulgum ab iniusta hereticae falsitatis secta et fornicaria sacerdotum deceptione cohercuit et provinciam Baguariorum, Odilone duce consentiente, in IIII divisit parrochias quattuorque hiis praesedere fecit episcopos, quos, ordinatione scilicet facta, in episcopatus gradum sublevavit. (...) Cumque omnia, confirmato christianitatis ordine, rite agerentur, et canonum sunt iura in Baguariis recuperata, iam ad proprias remeando rediit aecclesias, populique sibi commisi curam gerens caulasque gregium circumspiciens et excubias plebis providens, oves a nefandis luporum mursibus eripuit. (...) Cumque Carli ducis gloriosi temporale finitum esset regnum, et filiorum eius Carlomanni et Pippini roboratum est imperium, tunc quippe, domino Deo opitulante ac suggerente sancto Bonifatio archiepiscopo, relegionis christianae confirmatum est testamentum, et orthodoxorum patrum synodalia sunt in Francis correcta instituta cunctaque canonum auctoritate emendata atque expiata. (...) Adeo enim spiritalis in populo doctrinae lucem hereticorum suffocaverat secta, ut tenebrosa hereticae deceptionis caligo magnam siquidem plebis obtexerat partem. (...) Ex quibus quidem Aeldebercht et Clemens a via veritatis populum profana pecuniarum cupiditate seducti iugi averterunt studio; sed a sancto Bonifatio archiepiscopo, consentientibus Carlomanno et Pippino gloriosis ducibus, ab aecclesiae unitate expulsi, iuxta apostolum traditi sunt satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini.
Translation
Quotation source 7 (pp. 36-40)
Associated use case(s)
Comment