Stelle Contra quem Ytaliae milites, alii ...; (Chronicon Venetum (1008 - 1018), (p. 9)) [973]

Basic Information
Keywords
ID 973
Text Chronicon Venetum (1008 - 1018) John the Deacon (Venetian Chronicler)
Quotation Contra quem Ytaliae milites, alii per Hystriam, alii per partes Campaniae, alii vero a partibus Africae et Sardiniae venientes in Syracusas, eum vita privarunt, multique ex iudicibus eius detruncati, Constantinopolym perducti sunt, cum quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum. Haec audiens gens Sarracenorum, quae iam Alexandriam et Egyptum pervaserat, subito cum multis navibus venientes, Siciliam invadunt, Syracusas ingrediuntur, multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus, qui per munitissima castra et iuga confugerunt montium, auferentes quoque predam nimiam et omne illud quod Constans augustus a Roma abstulerat ornatum in aere et diversis speciebus; sicque Alexandriam reversi sunt. Anno autem ab incarnatione Domini sexcentesimo quadragesimo septimo Primogenitus patriarcha ex hac luce migravit, qui ecclesiam Gradensem gubernavit annos 20, menses 3, dies 7.
Translation
Quotation source (p. 9)
Associated use case(s)
Comment