Quotation |
Quanta autem uitia Romanorum sint, quibus barbarae gentes non inquinantur, licet
hactenus satis dixerim, addam tamen multa quae desunt.
Sed illud admoneo tamen ante quam dico, ne ullum penitus culpae genus quod ad contumeliam dei
pertinet, cuiquam leue esse uideatur.
Si enim inlustrem ac praepotentem uirum nequaquam exhonorari a quoquam licet et, si quisquam
exhonorauerit, decretis legalibus reus sistitur et iniuriarum auctor iure damnatur, quanto utique
maioris piaculi crimen est iniuriosum quempiam deo esse? |